47/82. An die Gesellschaft der Freunde der Wissenschaften in Warschau [7. Juni 1830.] Joannes Volgangus a Goethe Societati regiae Philomaticae, quae Varsavii floret S[alutem]. Quum magnum jure existimetur, si popularibus nostris id videmur attulisse adjumenti, ut aliquantum se arbitrentur opera nostra litteraria adeptos esse, tum in rebus exoptatissimis, a fortuna benigne nobis concessis, habendum est, si etiam ad exteras nationes, lingua et stirpe longe diversas, ita propagetur nomen nostrum, ut vel has quodammodo a nobis profecisse non poeniteat. Quamobrem, clarissimae Societati Vestrae, Tibique, Praeses excellentissime, gratissimum testor animum, quod in circulum Vestrum splendidissimum me recipere voluistis. Id enim et propter finem, quem Vobis proposuistis, dignissimum illum populo Poloniae generoso, et propter summam auctoritatem Regis Vestri clementissimi, qui pari animi ardore, tam bonas litteras colit, quam populos suos amplectitur, non solum honori mihi duco, sed magno etiam ornamento. Quamquam me fateor, utpote jam provectum aetate, de vegeta ope Societati Vestrae praestanda cum junioribus sodabilus non posse contendere, velim igitur ut aequi bonique consulatis, si minus elaborare potero pro re Vestra, quam unice sequimini, id autem Vobis persuadeatis me pro viribus ita acturum esse, ut desidem Vobis adjunxisse non videamini. Quae de rebus meis desiderastis, ut ad Vos perscriberem, his adjunxi. Valete et favete. Dabam Vimariae die XIII Maii MDCCCXXX. Munus: Magno Duci Saxo- Vimarensi Serenissimo a consiliis intimis. Natus: Francofurti ad Moenum. Anno MDCCXXXXVIIII d. XXVIII Augusti. Domic[ilium]:Vimariae.