Ordinis philosophorum Decane maxime spactabilis Professores illustrissimi et doctissimi! E vitae curriculo quod hisce litteris adjunxi, in- telligetis, Viri amplissimi, me ante biennium re- rum publicarum administratione, cui per plures annos interfui relicta, ad studium litterarum, qua- rum amore a prima inde juventute captus fui, eo animo rediisse ut ad publici doctoris munus me accingerem atque praepararem. Etsi quantum in me est, hucusque operam dederim ut accuratiorem li- terarum cognitionem mihi pararem, tamen me a fine, quem mihi proposui, longe etiam nunc abesse satis superque persuasum habeo. Verumtamen ut tendem aliquando ad vitae genus unice mihi pro- batum propius accedam et ceteris quoque me non temere a practico vitae genere ad doctrinae stu- dia animum convertisse publice probarem, vehe- menter exopto ut jam nunc philosophiae docto- ris honores mihi a Vobis concedantur. - Itaque stu- diorum meorum in philosophicis potissimum atque iis disciplinis quae ad rerum publicarum instituta spec- tant, tanquam specimen aliquod disputatiunculam Vo- bis trado de systematis feudalis notione , quam quo- minus benigne excipiatis, insignis Vestra humanitas dubitare me non patitur. Quodsi precibus meis, ut ad examen me admittere velitis, satisfacere decre- veritis, ut ex iis disciplinis potissimum quarum su- pra mentionem feci quaestiones mihi solvendas proponatis, Vos rogatos habeo, Viri amplissimi, pr e- ces simul adjungens ut, ubi de doctrinae meae m o- dulo sententiam feretis, illlud etiam memineritis, diu studia mea et armis pro patria deferenda semel iterumque susceptis et publicis negotiis exercendis, impedita fuisse atque interrupta. Valete. Vestrorum perillustrium nominum cultor observatissi mus Leopoldus de Henning Berolini, Calend. Aug. 1820.