Vitae curriculum Arthurii Schopenhaueri , Phil: Doct: Naturam expelles furca, tamen usque recurret. [...] [...] Anno MDCCCIX, quum legitimam aetatatem implevissem, mater patrimonium mihi tradidit, i. e. bonorum a patre relictorum, quantum adhuc supererat, tertiam partem, quae quidem pecunia, ut, versuram faciendo, commode secure semper vivere pot possem, sufficiebat. Tunc igitur Gottingam petii, ut Medicinae nomen dedi. Sed postquam mei ipsius, simulque philosophiae, levem dumtaxat cognitionem nactus sum, consilium mutavi & secundo studiorum semestri, relicta medicina, soli jam philosophiae operam dedi. Neque medicinae studium in temporis jacturam mihi cesserat, quoniam nullis adhuc prae- lectionibus interfueram, nisi iis, quae etiam philosophiae cultori al utilia, imo necessaria sunt. Per duos igitur, quos Gottingae degi, annos, eadem, cui jam adsuetus eram, assiduitate in litterarum studia incubui, a quibus alio commili- tonum commercium me abstrahere vel sevocare minime valebat, quia me maturior aetas, uberior experientia & diversissima indoles semper segregabant , et solitudine sepiebant, quo factum est, ut, licet scholis diligenter interessem, multum tamen temporis ad librorum lectionem adhuc superaret, quod quidem otium praesertim Platoni & Kantio impendebatur. Per illud biennium igitur interfui praelectionibus G. E. Schultzii Logicis, Meatphysicis & Psychologicis; Thibautium audivi, mathesin puram docentem; Heerenum , historiam tum antiquam, tum recentiorem, tum expeditionum cruciatarum, nec non ethnographicam tradentem; Lüders in historia imperii Germanici adsedi; a Blumenbachio historiam naturalem, mineralogicam, physiologiam & anatomen comparatam accepi; corporis humani anatomen ab Hempelo ; Chymicam a Strohmeiero ; Physicen & astronomiam physicam a Tobia Maiero ; Botanicen a Schradero . Ex quorum praestantissimorum virorum institutionibus maximum me percepisse fructum, grato animo profiteor. Jam autem auctumno anni MDCCCXI Berolinum migravi: ibi quoque academicorum civium numero adsriptus, clarissimorum virorum, quibus illa litterarum Universitas affluit, institutione ingenium animumque plenius excolere, pro virili parte enixus sum. Audivi igitur Wolfium , tum Graecos Latinosque illustrantem poëtas, tum antiquitates Graecas, tum historiam litteraturae Graecorum tradentem: Schleiermachero historiam philosophiae acceptam refero; Ermannum de Mag- netismo & Electricitate publice disserentem maxima cum animi voluptate audivi; Lichtensteinii diversis de Zoologia reci- tationibus omnibus per sesquiennium interfui; a Klaprothio Chymicam experimentalem iterum accepi; item Physicen a Fischero , Astronomiam a Bodio , Geognosin a Weissio , Physiologiam generalem ab Horkelo , anatomen cerebri humani a Rosenthalio . Quorum celeberrimorum virorum omnium insignia in me merita gratissimo animo semper recordabor. Etiam Fichtium , philosophiam tradentem suam, diligentissime auscultavi, ut postea justius de ea judicium ferre facere possem: nec non aliquando in eo colloquia colloquio , quod cum auditoribus ille habebat, diu cum eo disputavi, quam quidem disceptationem, qui praesentes fuere, fortasse adhuc meminerunt. Etiam Berolini biennium commoratus fuissem, nisi ultimo hujus temporis semestri, vere nimirum anni MDCCCXIII, bellici me fugassent tumultus: quae res eo magis deploranda mihi fuit, quod tum maxime ad summos in philosophia honores ab amplissimo philosophorum ordine Universitatis Berolinensis rite petendos me accingebam, quem quidem in finem, postquam celeberrimus, mihique semper benevolentissimus Lichtensteinius , quae illius rei conditiones requisitaque ad eam specimina essent, me edocuerat, disserta- tionem "de principii rationis sufficientis quadruplici fundamento" conscrip conscribere inceperam, & Germanice quidem, ex instituto amplissimi ordinis. Quum autem ex dubio proelii ad Lützen pugnati eventu urbi Berolino ipsi timeretur, omnesque, quibus modo licitum erat, fugam capesserent, Francofurtum plurimi aut Vratislaviam ; ego quidem, optimum ratus hostibus obviam ire, Dresdam iter direxi, quo, per varios casus & discrimina rerum, duodecimo tandem die perveni. Permanere ibi, jam tum in animo mihi erat: quum autem futura huic urbi pericula animo praesagirem, Vinariam usque processi. Ibi vero matris domo pro deversorio utendum erat, ubi domestica quaedam tam vehementer mihi displicebant, ut, aliud perfugium quaerens, Rudolphipolin secederem, ubi in deversorio publico; quippe quod, tumultuosis temporibus illis, homini omni patria carenti aptissimum & plane proprium videbatur domicilium, reliqum anni transegi. Ceterum, temporibus istis, maxima aegritudo & tristitia meum iterum invaserant animum, praecipue ex eo ortae, quod videbam, vitam meam in ejusmodi incidisse tempora, quae plane alias virtutes requirerent, quam quarum semina mihi inesse sentiebam. In secessu autem meo, Rudolphipoli , equidem tenebar ineffabilibus regionum istarum amoenitatibus, a re militari natura alienissimus, gaudebam, me in in illa valle, saltibus undique septa, per omnem istam tam bellicosam aestatem, ne unum quidem militem videre, neque tympana audire. In summa denique solitudine, nulla re distractus aut sevocatus, abstrusissimis studiis & meditationibus sine interruptione vacabam. Libros suppeditabat Bibliotheca Vinariensis . Ibi igitur perfeci dissertationem "de principio principii rationis sufficientis quadruplici fundamento", ea semper spe, ut rursus copia mihi fieret Berolinum revertendi, ubi ad Doctoris gradum adspirarem. Quum autem hoc minus contigeret, viis, neque per indutias factas, neque per novum eas subsecutum bellum reclusis, Doctoris autem titulus tum maxime ex usu mihi esset; amplissimum ordinem philosophorum Academiae Jenensis , proxime tum mihi sitae, missa cum Latinis litteris dissertatione illa, precibus adivi, ut ad summos in philosophia honores me eveheret: quod quidem, pro benignitate sua, fecit. Ingruente autem hieme, quae in agresti illo et solitario perfugio meo, tunc etiam militibus occupato admodum tristis mihi videbatur, Vinariam reversus sum, ubi totam hiemem degi. Jam autem, in tantarum aegritudinum mearum solatium, res mihi contigit, quam inter laetissimos felicissimosque vitae meae eventus inprimis numero. Ingens nimirum illud seculi nostri Germaniaeque gentis decus, summus Goethius , cujus nomen tempora nulla silebunt, amicitia sua & familiaritate me dignatus est. Hucusque enim vultu tantum notus ei eram, neque me alloqui solebat. Quum autem illam dissertationem meam evolvisset, sponte sua ad me accessit, rogavitque, ut doctrinae suae de coloribus operam dare vellem, pollicitusque policitus est, simul, quibuslibet interpretationibus, omnibusque subsidiis ad eam rem facientibus se subventurum mihi esse, ut, per eam hiemem, illud studium crebris inter nos colloquiis materiam suppeditare posset, sive suffragaturus, sive refragaturus forem decretis suis. Paucis post diebus suum ipsius apparatum & instrumenta ad colorum phaenomena evocanda mihi misit, etiam ipse postea difficiliora experimenta mihi exhibuit, magnopere gavisus, animum meum, nullis praejudicatis opinionibus obcaecatum, veritatem doctrinae ejus agnoscere, q cui quidem etiamnum assensus & suffragium a pluribus derogantur, propter causas, quas heic referre non attinet. Quum, per totam illam hiemem, summus vir frequenter me arcesseret, minime intra colorum disquisitiones se continuerunt colloquia, sed de quibuslibet rebus philosophicis sermones contulimus, eosque in multas saepe horas protraximus: qua ex familiaritate ingentem equidem incredibilenque percepi fructum. Primo autem vere anni MDCCCXIV, pacatis omnibus, Dresdam me contuli, studia mea ulterius prosecuturus, praesertim systema philosophiae, quod jam tum meditabar, conditurus. Maxima in eam rem subsidia mihi praebuerunt inprimis egregia illa Bibliotheca Regia , tum laudatissima Pinacotheca , etiam collectorum signorum antiquorum, tum genuinorum, tum gypso expressorum, rerum denique ad historiam naturalem spectantium, praestantissimi apparatus. In illa igitur amoenissima urbe quatuor annos cum dimidio degi placidissime degi, multifariis litterarum studiis unice intentus, inprimis autem occupatus lectione omnium, quotquot unquam fuere, philosophorum, eorum scilicet, qui suas ipsorum meditaiones protulerint, non perinde eorum, qui aliena tantum cogitata illustraverint vel recoxerint. Haec inter studia, anno MDCCCXV, novam colorum theoriam excogitavi. Intellexeram nimirum, Goethium nihil aliud invenisse, nisi rationem, qua colores illi, quos physicos nominamus, existant orianturque, minime autem theoriam colorum dedisse generalem, quam quidem neque physicam, neque chymicam, sed mere physiologicam esse debere, manifestum mihi erat. De mea autem colorum theoria, quam tum temporis, litteris mandatam, Goethio misi, per totum annum, epistolis ultro citroque missis, cum eo disputavi: assensum autem ei praebere, summus vir semper recusavit; licet ne unam quidem in contrariam partem ratiunculam unquam mihi objecisset; sed ideo tantum, quia theoria mea, sicut Neutonianae in omnibus, ita Goethio quoque in singulis quibusdam repugnat. "Intellectus autem," ut ait Baco Baconus de Verulamio, "luminis sicci non est; sed recipit infusionem a voluntate & affectibus." Illum igitur de Coloribus tractatum anno MDCCCXVI publici juris feci, neque dubitavi, primus publicus Goethii adstipulator existere. Ceterum certo certius scio, theoriam ibi a me explicatam veram esse, solamque veram, etiam agnitum iri, quam mox, non admodo laboro, quippe qui in hoc acquiescam, quod neque silentium malignitas, nec infitiantium pertinacia ad convellendam aut obruendam veritatem unquam valuerit. Num, ut Livii verbis utar, "veritatem laborare nimis saepe, ajunt, exstingui nunquam." Anno MDCCCXVIII denique Systema meum Philosophiae, cui elaborando per quinque annos assiduam operam navaveram, ad umbilicum adduxi. Tunc autem, post undecim annorum continua litterarum studia, animum peregrinatione recreare statui. Vindobonam igitur me contuli, unde Italiam ingressus Venetias vidi, tum Bononiam , deinde Florentiam adivi, denique Romam perveni, ubi quatuor fere menses commoratus, monumentorum antiquitatis, item recentioris artis operum contemplatione animum pavi. Neapolin etiam visitavi, Pompejos , Herculanum , Puteolos , Bajas & Cumas admiratus , Paestum usque processi, ubi Poseidoniae urbis antiquissima, eademque pulcherrima & viginti quinque seculorum serie inconcussa templa oculis usurpavi, sancto quodam animi horrore reputans, me jam in eo pavimento figere gradum, quod forsitan ipsissimi Platonis solo tritum fuerat. - Postea Florentiae quoque unum fere mensem degi, Venetias iterum adii, tunc Patavium , Veronam , Vicetiam , denique Mediolanum visum ivi: postremo per St i Gotthardi celsissimum verticem in Helvetiam transcendi. Undecim mensibus in illa peregrinatione consumtis, Augusto hujus anni mense Dresdam sum redux factus. Jam autem animum, qui hucusque discendi tantum cupiditate flagraverat, etiam docendi occupavit desiderium. Cui ut satisfacere liceat, precibus adivi amplissimum philosophorum ordinem Academiae Berolinensis .