Breslau/Zedlitz Dezember 1719 – Jauer(?) Februar 1720 In obitum Eleonorae Magdalenae, Augustissimi olim imperatoris Leopoldi viduae. Occidit (ah tantos horret renovare dolores Mens, denuo lacrymas, Austria, flere tuas!), Occidit, heu, Carolo nostro fidissima mater, Perfugium miseri, pauperis alma parens, Germaniae decus et Palatinae gloria stirpis, Deliciae populi, totius orbis amor. Legibus, heu, fati cessit diva Eleonora, Quae visa est meritis non moritura suis. Occidit, heu, patriae columen, regina, labantis; Occidit, heu, regni spesque decusque sui. Omnes quam merito lugent, quam questibus omnes Undique, sed vanis nocte dieque vocant. Sic dolor excoecat, vita quia digna perenni Haec fuit, ut mortem non obiisse putent. Ast vero incassum his Astraea requiritur oris, In coelo solium nunc habet illa suum. Ad superos rediit cognataque sydera, terris Praeripuit tantum numinis ira jubar. O una ante alias fortunatissima princeps, Major et humani laudibus ingenii! Te supra Gangem virtus tua vexit et Indos, Limes et est famae terra polusque tuae. O dolor! o luctus gravis! o crudelia mortis Spicula! quam nescis coeca tenere modum! Est vetus Ebraeae gentis nec futile verbum: In tectis bona res vir mulierque senex. Quis neget Austriacae domui defunctae Eleonorae Sanctam canitiem grande fuisse decus. Consilio pollet senium, virtute juventus; Sed sine consilio vis juvenilis hebet. Strenuus urget opus juvenis, sed sancta senectus Assiduis precibus coelitus urget opem. Haec bona praegrandis mater, dum vixit, abunde Et patriae et terris praestitit Austriacis, Debora quae meritis, Hanna est pietate senili, Consilio salubri vix habitura parem. Hanc igitur merito nobis deflemus ademptam, Cum qua tot patriae commoda terra legit. Nunc Caroli superest conjux, cui lampada multis Illustrem meritis Eleonora dedit. Elisabetha annis vincat dulcissima matrem Eleonoram, Austriacam sustineatque domum! Nec nisi post multam sobolem visosque nepotes Augusti Caroli coelica regna petat!