[Quam mihi fata negant, quam spes optare veretur] Ad Dn. Doctor. Jacob Mascovium, Profess. Juris Lipsiae Extr. Celeberrimum Die 22. April. 1720 ex Lauban. Quam mihi fata negant, quam spes optare veretur, En! venit a minimo missa cliente salus. Accipe, Maecenas, non regibus edite Thuscis, Summa tamen genti gloria nata tuae. Pauca querar liceat; modo non Astraea recuset, Et gravis illa dea est seraque mittit opus. Fama novos etenim jam dudum spargit honores, Teque sibi patrem Lipsia pulchra vocat. Ad nostras latebras rumor cum forte veniret, Excidit e manibus languor et ista cano: Crescite felices olim mihi crescite fasti Hoc numerare bonos consule credo dies. Omnia pondus habent. Utinam quoque pondus haberent Illa, quibus patriae jam rediturus eram. Sperabam veniens, veniens quoque fallor ab omni Parte miser. Tantum, livor amare, vales. Nec genus aut faciem nec caussas quaere malorum, Omnia, si poteris singula, finge tibi. Omnibus excrucior, quae tantum fingere vellem. Ah mihi vera nimis sensus et aura probant. Exul . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .