Pyrus a Musis in Heliconem Translata Heic ubi Saxonici medius fere terminus agri Coldicium e laeto moenia rure trahit: Creverat egregiae virtutis et indolis arbor, Semine quam dederat nobiliore Venus. Hanc vidit voluitque suam pro Daphnide Phoebus, Jamque, citus dixit, tu mihi laurus eris. Surgere in invidiam te cedri robora cernent, Atque tuum radix mittet in astra caput. Sacra Jovi quercus, mollis quoque populus Idae Nil decori valeant praeripuisse tuo. Sie ait et quatuor Musarum ablegat Apollo Transferrique pyrum, quae fuit illa, iubet. Jussa suo nec fine carent, plantataque obumbrat Stirps Aganippeos, quos bibit ipsa, lacus. Plaudite Pierides; Pindo haec supereminet arbor Deque suis nobis fructibus esse dabit. Ne mireris, amice, pyrum. Nam Fabula de te Narratur, qua nil verius esse potest. Hoc vaticinio viro juveni nobilissimo atque doctissimo Christiano Gotthelf Birnbaumio , Musarum elegantiorum filio potius quam cultori, Futuram olim ex literis gloriam gratulatur: Johannes Christianus Günther Stregensis, Silesius poeta, Med. stud. Precor integra Cum mente nec turpem senectam Degere nec cithara carentem. Vitembergae ad Albim, die 9. Cal. Septembris. A.R.S. 1716.